Pagina:Foliot Canticum.pdf/307

E Wikisource
Haec pagina emendata est
298
C a p. III.

dæis. Quod enim adjurat filias ne suscitent Dilectam, ita potest accipi, quod præcipiat eis qui de Judæis in fidem præcesserunt, ne inquietent eos, neque quieti eorum contradicant, qui de gentilitatis errore ad fidem pervenrunt.


6 Quæ est ista quæ ascendit per desertum?

Miratur sunagoga quomodo Gentium populus nullo circumcisionis ministerio emundatus, nulla Prophetarum admonitione eruditus, subito ab infimis voluptatibus per desertum gentilitatis & idololatriæ, ad alta virtutum culmina, & Sponsi amplexus ascendisset: cujus fides eo majoris est miraculi, quo hanc superne susceptam invincibiliter servat, testante Joanne, qui ait, Scio ubi habitas, ubi sedes est Satana, & tenes nomen meum, & non negasti fidem meam.[1] Per desertum etiam signari potest ea confersation quæ a mundi illecebris separata, Dei tantum legi scrutandæ, & cœlestium præceptorum observationi dedita est.


Sicut virgula fumi ex aromatibus.

Igne amoris accensa, omni nisu virtutum ad cœlestia tendit. Fumus eodem tempore partim solet oriri, partim ad sublimia ductus disparere: sic & Ecclesia in membris quibusdam suis per gratiam Sancti Spiritus nova nascitur, in quibusdam ut in ante natis ad cœlestia colligitur. Non fumo, sed virgulæ fumi assimilatur, ut unitas fidei Ecclesiæ significetur.

  1. Apoc. 2.13.
Myrrha