Pagina:Foliot Canticum.pdf/31

E Wikisource
Haec pagina emendata est
22
C a p. 1.

sapientia, designans; ipso vero osculo, quod osculantium est grata suavitas, Spiritum Sanctum, qui est amborum amor, exprimens; sanctæ summæque Trinitatis fidem, futuram quoque Verbi incarnationem, & per incarnati Verbi Sacramenta, plenam hominis cum Deo reconciliationem, tam verissime, quam devotissime profitebatur. Nam quid hac supplicatione sancta devotibus? Quid oratione purius esse potest? In ipsis statim docetur initiis, qualiter orandum sit, quatenus Altissimo supplicandum nam sine fide Deo placere impoßibile est;[1] & quae sine fide est oratio, exaudire non potest. Unde Jacobus ait, Postulet autem unusquisque in fide, nihil hæsitans:[2] orationi namquead penetrale majestatis excelsæ primum fides pandit introitum. Unde quæ exaudiri desiderat, a fidei Sacramentis exorditur, ut dicat, Osculetur me oscula oris sui; acsi dicat, Quod exaudiri desidero, in hac fide ad postulandum assisto; in ipsa deitatis susbstantia confiteor unitatem, in ipsa personarum confiteor & adoro Trinitatem. Unitatis est confessio, quod dictum est, Osculetur; Trinitatis vero quod & Osculans, & Os, & Osculum nomina ur. Osculans, ipse Pater est: quod ad osculandum porrigitur os ipsum, Filus est: & quod osculantis ore perficitur Osculum, Spiritus Sanctus est. Quæ quidem veritas, Trinitatis substantiam ipsam nec dissipat, nec distrahit Unitatis. Ipse quidem Osculans, nec Os suum est quo osculantur, nec ipsum Osculum quod Ore suo ministratur. Sic & Os ipsum, nec est ipse Osculans, nec ipsum Osculum quod datur. Ipsum quoque Osculum, nec est ipse Osculans, nec Os ipsum a quo est. Absit tamen ut cum Osculum dari ab aliquo conspicimus, tres ideo substantias intelligamus: una enim substantia osculantis est; & tam Os ipsum, quam

  1. Heb. 11.6.
  2. Jac. 1.6.
Osculum