Pagina:Foliot Canticum.pdf/310

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
301
C a p. III.

nimiam charitatem qua dilexit nos, & tradidit seipsum pro nobis.


11 Egredimini & videte, filiæ Sion, Regem Salomonem.[1]

Egredimini mente & actu de turbulenta mundi conversatione, ut regem pacis valentis videre.


In diademate que coronavit eum mater sua.

Videte Dominum Christum in humanitate quam de virgine matre susceptam in majestatis paternæ dextra collocavit.


In die dispensationis illius.

In tempore incarnationis illius, quo ad copulandam sibi Ecclesiam Sponsam, ex virginali utero processit.


Et in die lætitiæ cordis ejus.

Id est, redemptionis humani generis, quæ fuit dies lætitiæ Christo.

  1. Vox Ecclesiæ de Christo.
C a p.
Qq 3