Haec pagina emendata est
302
C a p. IV.
- 1 Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es?[1]
vlchram dicit Ecclesiam, & pulchram repetit, quia hanc & actione & prædicatione vidit esse laudabilem, actione videlicet, quia sicut fami virgula ex armorativus ascendit; & prædicatione, quia ad suum consortium etiam proximas venire satagit, dicens, Egredimini & videte.
- Oculi tui columbarum..
Sensus tui spiritualium rerum contemplatione sunt excellentes ac verecundi,[2] quibus mea dona quæ nuper exposuisti, meum diadema quod nuper prædicasti, videre & cognoscere meruisti.
- Absque eo quod intrinsecus latet.
Magna est quippe gloria aperti operis, sed longe incomparabilior merces æternæ retributionis, quæ dum in terris peregrinamur, videri non potest.
Capilli