Haec pagina emendata est
304
C a p. IV.
- Et sterilis non est inter eas.
Non est qui in fœtus boni operis non agat.
- 3 Sicut vitta coccinea labia tua, & eloquium tuum dulce.
Vitta cocinea doctrina veritatis intelligitur. Labia Sponsæ cocco assimilantur, quia Dominici sanguinis (quo redempta est) pretium prædicare non cessat Ecclesia; vel quia prædicatio sancta charitatis ardore flammescit.
- Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ absque eo quod intrinsecus latet.
In genis verecundia, in malo punico passio Christi exprimitur: habet ergo ruborem in genia Sponsa mali punici, cum sacramentum Dominicæ passionis verbis fatetur, & factis probat.
- 4 Sicut turris David collum tuum.
Turris David Ecclesia est, collum prædicatores quorum fide & constantia in eadem civitate firma est, & undique inexpugnabilis.
Quæ