Haec pagina emendata est
305
C a p. IV.
- Quæ ædificata est cum propugnaculis.
P ropugnacula autem ejusdem civitatis, Scripturarum Sanctarum munimina sunt, vel Patrum præcedentium exempla.
- Mille clypei pendent ex ea.
Q v ia quot in divinis libris præcepta sunt, tot sunt nostri pectoris munimina, quibus contra omnes insidias defendimur.
- Omnis amratura fortium.
O mnis inctructio est vel operationis, vel doctrinæ cœlestis, per quam non solum evadimus, sed & superamus.
- 5 Duo ubera tua sunt duo hinnuli capræ, gemelli qui pascuntur in liliis. 6 Donec adspiret dies, & inclinentur umbræ.
D vo ubera duo sunt populi ex circumcisione venientes & gentilitate, qui per humilitatem quidem parves se intelligunt & peccatores, sed charitate currentes omnia obstacula mundi transeunt. Qui pascuntur
in
R r