Pagina:Foliot Canticum.pdf/318

E Wikisource
Haec pagina emendata est
309
C a p. IV.

Mel & lac sub lingua tua.

In lacte eruditio parvulorum, in molle fortior doctrina perfectorum signatur. Sub lingua, id est, in meditatione cordis.


Et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

Vestimenta Ecclesiæ, opera sunt ejus, quæ odori thuris comparantur, quia cuncta quæ sancta pro Domino agit Ecclesia, orationum per ea vicem reddunt.


12 Hortus conclusus soror mea, Sponsa, hortus conclusus fons signatus.

Hortus conclusus Ecclesia est, quia multifaria spiritualium operum germina gignit: Fons est, quia doctrina salutari redundat; conclusus, quia Domini protectione munita persistit; signatus, sermone fidei.


13 Emißiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus.

Per irrigationem sacri Baptismatis sancta Ecclesia paradisum ex se omittit malorum punicorum, id est,

sanctorum