Pagina:Foliot Canticum.pdf/321

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
312
C a p. V.

Veniat Dilectus meus in hortum suum.[1]

Veniat Dominus in Ecclesiam suam, ac eam ipse conservet ubique immaculatam, & fidei fruge fœcundet.


Et comedat fructum pomorum suorum.

Et libenter inspiciat, gratanterque accipiat opera Sanctorum suorum.

Foliot Canticum Ornamentum Alcuini Regula.png
C a p. V
1 Veni in hortum meum soror mea, Sponsa![2]

Veni, inquit, sæpissime in Ecclesiam meam: & venio ut corrigam, adjuvem, confirmem.


Messus myrrham meam cum aromatibus meis.

Per myrrham, passio vel mortificatio; per aromata, omnes virtutes exprimuntur. Metit myrrham cum aromatibus, quando martyres cum cæteris electis ad maturitatem præmiorum perducit.

  1. Vox Ecclesiæ.
  2. Vox Christi.
Comedi