Pagina:Foliot Canticum.pdf/327

E Wikisource
Haec pagina emendata est
318
C a p. V.

8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis Dilectum meum, ut nuncietis ei quod amore langueo.

Merito languet Sponsa, cum gladio verbi Dei percussa terrenu exuit amictum, & filias Jerusalem, id est, Deo dignas adjurat animas, ut sui amoris magnitudinem ad Deum referant, & pro ejus videnda gloria supernum sibi poscant auxilium.


9 Qualis est Dilectus tuus ex Dilecto, O pulcherrima mulierum! qualis est Dilectus tuus ex Dilecto, quia sic adjurasti no?[1]

Obsecro te, quia sic adjurasti me, ut amore quo te languescere dicis, me quoque per verbum prædicationis facias ardescere, & mihi ostendas qualis sit Dilectus tuus ex ea parte qua possit diligi, non timeri, quia perfecta charitas foras mittit timorem.[2]


10 Dilectus meus candidus, & rubicundus, electus ex millibus.[3]

Candidus, quia sine peccato; rubicundus, sanguine passionis; electus ex millibus, quia solus mediator Dei & hominum.

  1. Vox Synagogæ.
  2. Joan. 1. 4.18.
  3. Vox Ecclesiæ.
11 Caput