Pagina:Foliot Canticum.pdf/328

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
319
C a p. V.

11 Caput ejus aurum optimum:

Caput Christi Deus, qui solus bonus & optimus.


Comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corus:

Coma; catervæ sunt Sanctorum, quæ Deo fideli famulatu adhærent: elata palma, propter eminentiam apud Deum; nigra, propter despectionem apud homines: Vel, elata ob victoriam, nigra ob pressuras.


11 Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum,

Sancti Doctores sunt per quos Ecclesia videt quæ recta sunt, qui bene columba propter innocentiam & simplicitatem, & rivulis aquarum propter charismata divina comparantur.


Quæ lacte sunt lotæ, & resident juxta fluenta plenißima.

Lacte lotas dicit, id est, gratia dulcissima mundatas: & resident juxta fluenta plenißima, id est, omnium

donorum