Pagina:Foliot Canticum.pdf/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est
25
C a p. I.

currit obviam ei, complexusque, & in oscula ruens, duxit in domum suam.[1] Reverso etiam Jacob de Mesopotamia Syriæ, post longam illam peregrinationem legitur, quia currens Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum, stringensque collum ejus, & oculans, flevit.[2] Joseph quoque, cum amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit, & osculatus est omnes fratres suos, & ploravit super singulos.[3] Prodigum quoque filium, cum adhuc longa esset, vitid pater ipsius, & misericordia motus est, & accurens cecidit super collum ejus, & osculatus est eum.[4] Quibus nimirum omnibus congratulationis intelligitur osculum, quo suorum parentes & propinqui congratulabantur successibus, & intrinsecus, foris osculo demonstrantes. Hoc vero congratulationis osculum dari sibi sperat & expectat ecclesia: quod erit die illa novissima, cum vitæ merita collocabuntur, & reddet unicuique Dominus Jesus, prout gessit in vita, sive bona, sive mala. Ove namque perdita boni pastoris humeris tunc ad caulas reportata, convocabuntur amici ejus & vicini, sancti nimirum angeli, qui voluntatem ejus apud se continua stabilitate custodiunt, & ob hoc amici sunt; quique ipsius visione assidue perfruuntur, & ob hoc, vicini recte nominantur; quibus dicet, Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quæ perierat;[5] quod & de drachma perdita pari modo dicturus est.[6] Hæc erit congratulatio summa, cum pastori bono, non solum cœlestis illa beatorum spirituum applaudet Ecclesia, sed & quæ humeris humanitatis ejus reportata erit, de sua restauratione gratulanti sponso, gratulanti etiam Virtutum supernarum multitudini, congratulabitur. Implebitur ipsa dia, quod in historia continetur, manifestans enim se fratribus suis Joseph, præce-

  1. Ibid.
  2. Gen. 33.4.
  3. Gen. 45.14, 15.
  4. Luc. 15.20.
  5. Luc. 15.6.
  6. vers. 9.
pit
E