Haec pagina emendata est
331
C a p. VII.
- Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
A ccervus tritici vallatus liliis est, cum abundantia boni operis sola spe perpetuæ lucis colligitur. In ventre, memoris; in tritico, multiplicatio boni operis; in liliis, castitas spei exprimitur. Item in tritico, panis, & in cratere, potus, qui pauperibus datur, exprimitur.
- 3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli gemelli capreæ.
D e hoc versu superius dictum est. Duo ubera, Doctores sunt utriusque populi; hinnuli gemelli, duo Testamenta sunt invicem concordantia.
- 4 Collum tuum sicut turris eburnea.
I n collo item Doctores designati sunt, qui turri eburneæ pro firmitate & pulchritudine comparantur, quia civitati Dei & robur præstant & decus.
- 4 Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis.
I tem oculis Ecclesiæ, Doctores sunt propter providentiam, sicut collum propter nutrimentum. Et recte
piscinæ
Vu 2