Pagina:Foliot Canticum.pdf/341

E Wikisource
Haec pagina emendata est
332
C a p. VII.

piscinæ comparantur, quia fluenta doctrinæ suis auditoribus præbere non cestant. Esebon, cingulum mæroris, interpretatur, quia Sancti pro vana lætitia carnis, cingulo abstinentiæ constringuntur. Et bene in partis filiæ multitudinis, ob abundantiam populorum concurrentium per portam fidei in Ecclesiam.


Nasus tuus sicut turris Libani,

Item in naso verbi Dei Dispensatores causa discretionis designantur. Turris, quia eminentissimum locum tenent in Ecclesia.


Quæ respicit contra Damascum.

Id est, sanguinarios & impios; quia Damascus sanguinem bibens, interpretatur. Significat carnales & crudeles, contra quos sancti Doctores in turre Libani, id est, firmitate Ecclesiæ, semper vigilant.


5 Caput tuum ut Carmelus, & coma capitis tui purpura regis vincta canalibus.

In capite, mens designatur; in comis, cogitationes: & sicut capite membra, ita mente cogitationes reguntur, ut in Carmelo, (qui interpretatur, conscientia circumcisionis,) it est, sublimibus, & passione Christi (quæ nomine purpura exprimitur) versentur. Canales, præcordia sunt Sanctorum, in quibus alligantur tales cogitationes.

6 Quam