Pagina:Foliot Canticum.pdf/348

E Wikisource
Haec pagina emendata est
339
C a p. VIII.

a perpetua morte revocavi te, ut Apostolos, & cæteros electos ex Judæa.


Ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.

Id est, major pars plebis Christum negando, & Barabbam eligendo, ad Crucem reprobata est.


6 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum.

Signaculum brachio vel digito ob memoriam eujuslibet rei ligamus. Per cor, cogitatio; & per brachium designatur operatio. Si me velis habere Sponsum, intus sit charitas fide non sicta, & foris operatio devota.


Quia fortis ut mors Dilectio, dura sicut Infernus æmulatio.

Fortis est usq; ad mortem mea Dilectio in te, o Synagoga! sed tua æmulatio dura in me fuit sicut Infernus. Sed verte æmulationem in dilectionem, & eris mihi Sponsa, & soror, & amica.


Lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

Dilectionis lampades corda sunt fidelium. Ignis, propter fervorem cordis; Flaminarum, propter operationis efficaciam.

7 Aqua
Xx 2