Pagina:Foliot Canticum.pdf/349

E Wikisource
Haec pagina emendata est
340
C a p. VIII.

7 Aquæ multæ non poterunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam.

Aquas multas & flumina, tentationum dicit incursus, quæ visibiliter, vel invisibilter animas fideliu impugnare non desinunt, quibus charitas non cedit.


Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro charitate, quasi nihil, despicient eum.

Sancti vero totius mundi substantiam pro dilectionis magnitudine relinquentes, nisi etiam seipsos abjiciant, nihil proficiunt.


8 Soror nostra parva, & ubera non habet: quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est?

Prima nascentis Ecclesiæ de Gentibus tempora significat,[1] quando adhuc & parva fuit numero, & dominus idonea prædicare verbu. Quæ si Sponsus Synagogæ dixisset de ea, Quid faciemus sorori nostra in die quando alloquenda est? acsi aperte dicat, Parva quidem numero est Ecclesia Gentium, & necdum verbi ministerium[2] subire sufficit; quid ergo tibi videtur, o Syn-

  1. al. designat,
  2. al. ad verbi ministerium
agoga,