Pagina:Foliot Canticum.pdf/35

E Wikisource
Haec pagina emendata est
26
C a p. I.

pit ut egredenter cuncti foras, & nullus ingresset alienus agnitioni mutuæ. Elevavitque vocem cum fletu, & dixit fratribus suis, Ego sum Ioseph; & osculatus est eos.[1] Alieni erunt ipsa die quibus dicturus est Dominus. Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo & Angelis ejus.[2] Quibus ea die separatis, manifestabit se Dominus Jesus fratribus suis, dicens, Ego sum Ioseph; acsi patenter dicat, Ad memoriam revocetis quomodo venditus, & in mortis carcere positus, inde resurgendo prodierim; & jam manifeste cernite quod & septra regni habeam, & judiciariæ potestatis culmen in omnem creaturam a Patre sic donatus obtineam. Hic Sponsæ Sponsus, & Sponso Sponsa congratulabitur; & indivisibilis animorus conjunctio perpetua confœderatione solidabitur. Sponso sponsa congratulabitur, quod post infirma carnis, post carcerem, post flagella; post alpas, post sputa, post clavos, post mortem, post sepulchrum, post lapidem magnum admotum, in tantum sublimatus sit, ut in carne assumpta judicet omnem carnem, & omne genu cœlestium, terrestrium, & infernorum sibi flectat ad gloriam: ad Sponsam vero congradulatio Sponsi erit, quod in incentum non cucurrerit, in vanu nequaquam pugnaverit; quod triumphata morte, sub pedibus suis conculcato Sathan, Ecclesia sibi, quanto laborio suis, tanto & gloriosius, acquisierit; & acquisitam indicibili jam gloria munaverit, cujus quidem bonus illa die & universis applaudet, & singulis. Quod enim est illa Domini gratiarum actio, qua dicturus est illa die, Esurivi, & dedistie mihi manducare,[3] & cætera in hunc odum, nisi quædam Judicis ipsius, & Sponsi ad illa interna bona Sponsæ suæ congratulatio? Sex quippe commatibus distincta est, ipsa numeri perfectio totam bono-

  1. Gen. 45.1.&c.
  2. Matth. 15.41.
  3. Matth. 25.37.
rum