Jump to content

Pagina:Foliot Canticum.pdf/351

E Wikisource
Haec pagina emendata est
342
C a p. VIII.

NB de Editor: Pagina ad sinistra cadebat. Nullae notae marginaliae per pagina 341 legere possebat.


Et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo.

I d est, Doctores habens fortissimos ceu turris, qui & parvulos nutrire sciunt, & omnia maligni jacula expellere. Et hoc mihi accidit ex eo tempore quo Christus me ceconciliauit.


Quasi pacem reperiens.

Q via ipse est pax vera, faciens utraque unum.


11 Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos.

V inea, id est catholica Ecclesia, fructu abundans fidei; fuit pacifico, id est, Christo, qui omnia pacificavit in cœlis & in terris; in ea, congregatione quæ multos populos possedit ex toto orbe, non in Judæa solum.


Tradidit eam custodibus.

P rophetis & Apostolis, vel Angelicis dignitatibus.

Vir