Pagina:Foliot Canticum.pdf/352

E Wikisource
Haec pagina emendata est
343
C a p. VIII.

Vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

Id est, pro retributione æterna, hujus vineæ affert mille argenteos, id est, pro acquisitione regni cœlestis, qui est fructus vineæ, cuncta quæ mundi sunt reliquit. Millenarius numerus pro perfectione ponitur, id est, qui omnia reliquit. Argentei pro omni pecunia accipiuntur.


12 Vinea mea coram me est.

Et hæc vox Sponsi est. Verum & si te aliis commendem custodibus, tamen te semper in mea habeo præsentia, videns, & remunerans laboris tui devotionem in omnibus.


Mille tui pacifice.

Mille tui, subauditur, argenti; quasi dixisset; Qui pro amore meo cuncta sua dimittunt, in pace habent reservata, significans simpliciores in Ecclesia, qui omnem substantiam suam, millenario numero designatam, pro charitate Dei amittant.


Et ducenti his, qui custodiunt fructus ejus.

Id est, Argenti his qui custodiunt fructus ejus; qui sunt Doctores sancti, qui omnia mundi dimit-

tunt,