Pagina:Foliot Canticum.pdf/37

E Wikisource
Haec pagina emendata est
28
C a p. I.

nam ut fami sitique corporali subvenire pium est; ita & spiritualis victus egestati subvenire piissimum: nam ut veritatis judicio præcellit anima corpori; sic longe melius, longe sanctius est, ipsi quam corpori subvenire. Utrumque tamen bonum, utrumque Domino in gratiarum etiam actionem beneplacitum. Similis est & circa nuditatem inspectio. Alget corpore Dominus, alget & spiritu: corpore, cum frigoris inclementia nullo vestis operimento repellitur; spiritu, cum quis interius nullo virtutis indumento versitur. Hoc frigus ab Aquilone est, quo corda multorum non infrigidantur solum,[1] sed indurantur; de quo propheta, Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit[2] & Hanc Christi nuditatem in ejus membris operit, qui destitutum virtute virtutum exemplis informat & instruit. Cui congratulans Dominus in sinc dicturus est, Nudus fui, & operuistis me. Quomnam vero modo peregrinus & hospes in membris suis sit Dominus, palamest; in severo peregrinus & hospes est apud eos, qui nondum fidem quæ in ipsum est, susceperunt: qualibus & ipse air, Vulpes foveat habens, & volucres cœli midos: filim autem homonis non habes ubi caput suum reclines;[3] quia tenebrosa peccantium corda immundi spiritus & fradulenti possidentes inhabitant; Filius autem hominis non habes ubi caput suum reclinet. Caput enim Ecclesiæ est Christus; & caput Christi, Deus: & apud hos reclinat caput Filius hominis, qui ipsum æqualem Patri, coæternum, & consubstantialem confitentur: quibus Filius ipse, nec recens Deus est, nec alienus: (ipsis quippe recens est, qui ipsum aliquando incepisse, & non ab æterno a Patre genitum esse, protestantur: ipsis vero alienus, qui ipsum non idem in substantia esse cum Patre affirmare conantur.) Apud hos

  1. Job. 37.9. & Eccle. 43.22.
  2. Psal. 147.17.
  3. Matth. 8.30.
hospes