Pagina:Foliot Canticum.pdf/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est
29
C a p. I.

hospes est & peregrinus; quibus omnibus per prophetam dicitur, Musa fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, & in abusione.[1] Apud hos hospes est & peregrinus, pulsans per prophetas, per apostolos, per Scripturas omnes, ut ipsi aperiant; quibus Dominus illa die dicturus est, Hospes sui, & non collegistio me,[2] quia fidem quæ in me est, quam prædico, in quam missus sum, non admisistis. Unde datur intelligi, qui sint, qui suscipiant hospitio salvatorem; hi, nimirum, qui dogma sanæ fidei cohdigna veneratione suscipiunt, hæresin penitus exsecrantes, & ut columbæ simplices, munda tantum grana fidea golligentes; quibus quippe non satis est perfidem tantum salvatorem tecto suscipere, nisi & hunc suscipiant omnimoda caritate & virtute. Ipse namque alt, Ecce, ego sto ad astium pulsans, siquis audierit vocem meam, & aperuerit januam, inirobio ad illum, & cœnabo cum illo, & ipse mecum.[3] Intrat ad nos Dominus, cum ipsi cordis januam ad credendum aperimus: communi cœna reficimur, cum desuper amore concepto, ad opus omne bonum, dono gratiæ spiritualis extendimur.[4] Infirmos vero visitate, tam fraterna caritas, quam divina monet auctoritas. Nam quid humanitati plus congruit, quam ut homo homini, frater fratri, validus imbecilli, tum verbi solatio, tum subsidio operis, affectione pia, plenaue mentis compassione subveniat? Quod non solum corporaliter infirmanti,[5] sed ægrotanti spiritualiter ex hibendum est. Languor enim spiritus in multis adeo convalescit,[6] ut jam n iis nec confessionis sit vox, nec fensus pœnitentis. De iis ait apostolus, Quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis scandalizatur, & ego non uror?[7] Hi crebro visitandi sunt, & vitæ verbo com-

  1. Psal. 30.19.
  2. Matth. 25.43.
  3. Apoc. 3.20.
  4. f. accendimur.
  5. f. infirmato,
  6. f. invalescit,
  7. Cor. 2. 11.19.
monendi
E 3