Pagina:Foliot Canticum.pdf/39

E Wikisource
Haec pagina emendata est
30
C a p. I.

monendi, quousque septies oscitando, ossuum in confessionem dono septiformis Spiritus aperiant, & ipsis vitæ doctoribus, non tantum intus incalescendo, sed & exterioris hominis sui plena dispositione, conformentur. Hinc enim est, quod cum Elias suscitavit mortuum,[1] expandit se super illum: & Elisæus dum mortuum suscitavit, Os suum ori ejus, & oculos oculis, & manus manibus applicat.[2] Ut, sicut ait apostolus, membra sui corporis omnia quæ ante vasa iniquitatis ad iniquitatem fuerant, hi qui suscitantur a morte, doctores sanctos imitando, virtuti jam servire compellant. De iis ipsa Veritas ait, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus.[3] Horum quidem levioribus morbis, alii gravioribus & diutinis fatigantur. Hi itaque quos peccati vetustas opprimit, quasi quidam animarum carcer includit; quorum assumens in se per sonam propheta, ait, Educ de carcere animam meam;[4] & illud, Infixus sum in limo profundi;[5] & item, Funes peccatorum circumplexi sunt me:[6] quos in lenitatis spiritu visitare, verbo vitæ compungere, & abstractos a vitiis virturi restituere, misericordia longe major est, quam clausos corpore, vinculis pie relaxatis, educere. Cum sing itaque mandara duo, unum ad dilectionem Dei, alterum ad dilectionem proximi pertinens, ex quibus tota lex pendet & prophetæ, qutæque constat humanae perfectio; superias jam dicta clausula totum in se complectitur, quo mandatum utrumque completur. Per hæc enim quæ Divinitatis intuitu proximis evhibentur, intelligenda sunt omnia, per quæ ipsorum cuicunque necessitati subvenimus, spirituali, sive corporali: in passionibus enim, fame, siti, nuditate, pernuria tecti, morbo, vinculis, nihil acerbius est: unde per hæc, quæ fratrem quemliber angunt vehementius

  1. Reg. 3. 17.21.
  2. Reg. 4. 4.34.
  3. Matth. 9.12.
  4. Psal. 141.8.
  5. Psal. 68.13.
  6. Psal. 118.61.
&