Pagina:Foliot Canticum.pdf/4

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


Foliot Canticum Ornamentum 4a.png
REVERENDISSIMO

AMPLISSIMOQUE PRÆSULI
DOMINO
GULIELMO JUXONO
Episcopo Londinensi, & summo
Angliæ Thesaurario

PATRICIUS JUNIUS S.

Oblivionem sæpenumero, Amplissime & Reverendißime Præsul, celebriori famæ occasionem dedisse, multaque cecidisse, ut ornatiora postea resurgerent, non tantum parietinæ desertæ, ac neglecta diu rudera, quæ vetustate deposita, novam faciem & augustiorem formam induunt: sed ingenii etiam monumenta, quæ indies castigantur, emendatiora eduntur, & studiosorum sedula diligentia primum e situ & pulvere, in lucem ac diem protrahuntur, fidem faciumt, & abunde testantur.

Inter
A 2