Pagina:Foliot Canticum.pdf/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est
33
C a p. I.

Osculetur me osculo oris sui.

Reconciliationis igitur & congratiulationis osculo demonstrato, superest ut voluptatis osculum, juvante Domino, prosequamur. Quod ne delicatis auribus molestum forte sit, si in tractandis spiritualibus corporalis cujusdam voluptatis reminiscimur, illud præ oculis habeant, quod epithalmium Sponsi & Sponsæ est quod agitur, nuptiale carmen est quod tractatur: nec mirum si in nuptiis, in rerum Sacramento spiritualium, istius osculi fiat mentio; cum ipsa Sposi & Sponsæ carnalis etiam commistio, in Scripturis Sanctis non modicum in spiritualibus explicet Sacramentum. Carnalis enim ista commistio, conjunctionis ejus quæ est in Domino Jesu, carnis, scilicet, & verbi, Sacramentus est: Sic & osculum istud Sponsi & Sponsæ, jucunditatis ejus quæ post tremendum illud judicium, & Sponsi cœlestis ad bona Sponsæ congratulationem, in æternum futura est, manifesta quædam demonstratio est. Voluptas enim, quædam fœda est, quædam vero sanctissima: & illa quidem sancta est, cujus meminit Propheta, dicens, Inebriabuntur ab ubertate domus tua; & torrente voluptatis tua potabis eos:[1] quæ quidem voluptas torrens dicitur, non quod cito transeat, sed quod abundanter infundat. De hac enim & Isaias, Non vidit oculus præter te, Deus, quæ præparasti diligentibus te.[2] Juxta quod Paulus ait, Nec oculus vidit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se.[3] Unde & convenienter Propehta ait, Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: Ebrietas enim statum

  1. Psal. 35.9.
  2. Is. 54.4.
  3. Cor. 1. 2.9.
mentis
F