Pagina:Foliot Canticum.pdf/43

E Wikisource
Haec pagina emendata est
34
C a p. I.

mentis immutat, & a se quodammodo alienat; sic in illa gloria mutatio mentis erit non modica. Trahit nos in hac vita quædam carnis ad parentes, & propinquos, notos, & benevolos, affectio; in illa vita totum hoc absorbebitur; in Deum totus amor extendetur, in illum mens tota se colliget; patrem nesciet, ignorabit & matrem; erga neminem affectione tangetur, nisi quem Christo conformem noverit, quem corpori ejus compaginatum & unitum advertit: Tradet enim Dominus Iesus regnum Deo & Patri, & ipse erit omnia in omnibus.[1] In hac quidem vita, carnis quadam propagatione per patrem matremque traducimur; Sicque plures adinvicem quadam inter nos consanguinitate & affectione conjungimur: in regeneratione vero, nihil carni debetur, aut sanguini. Quis enim te de pulvere pater eriget? Quæ te mater ad vitam de morte perducet? Ad suum reducetur rerum ordo principium. Primus homo de terra creatus est, & mulier de offe ejus formata; sanguinisque profluvio quodam ab iis propagati sunt universi. Prima igitur hominibus creatio, de terra; secunda, de viro; tertia, de viro & fœmina; quarto, in Domino Jesu, non de viro, sed de fœmina: in regeneratione vero, sola illa futura est quæ in Adam præcessit. Nihil in illa jam erit, quod aut fœminæ debeamus, aut viro. Qui de terra formavit Adam, illa die de pulvere eriget universos; ut creationi[2] jam totum debeamus, nihil carni. Et sicut Adam soli fuit Domino, totius affectionis & amoris, & in omni bono tam corporali quam spirituali, debitor & obnoxius; sic omnino die illa, nulla nisi Domino quicquam debeamus. Ipse nobis pater, & mater, & frater, & soror futurus est, & in veritate resuscitatæ carnis vigor spiritus omnia possidebit; ubique[3] secundum carnem jam

  1. Cor. 1. 15.24, 28
  2. f. creatori
  3. f. ibique
pater