nium appetibilium, & singulis, & universis, ipse in se, & ex se, sit indeficiens sufficientia. Hæc sanctorum spes est, hæc expectatio, hic ille finis, in quem, cum anima quæq; pervenerit, suum se beatissime cursum jam consummasse lætabitur. Hoc voluptatis est osculum, quod de loco voluptatis quem planteaverat Dominus a principio, dari sibi sancta Ecclesia, dari sibi fidelis anima quæque desiderat, dicens, Osculetur me osculo oris sui. Modo itaq; mirabili, statim in operis ipso principio meminit finis, dicens, Osculetur me: ut illum, ad quem flagrat desiderio, qui rerum omnium initium & finis est, sibi quoque initium esse testetur & finem; ad quem nos perducat Dominus Jesus, cui cum Patre & Spirito sancto, sit gloria, honor, imperium in secula seculorum. Amen.
- Osculetur me osculo oris sui.
Hec sunt verba Sponsæ, quibus Sponsum superius allocuta est: verba quæ sequuntur Sponsi sunt, quæ statim ad illa continuat, dicens;
- Quia meliora sunt ubera tua vino. 2. Fragrantia unguentis optimis.
Quæ qualiter iis quæ sunt dicta cohæreant, videamus. Petentem quidem oculum, & in hoc zelo spiritus æstuantem, statim Sponsus advertit: & quia spes quæ differtur affligit animam, ne affligat eandem, & spem ejus in longum protrahendo differat, sic