Pagina:Foliot Canticum.pdf/48

E Wikisource
Haec pagina emendata est
39
C a p. I.

quoddam acidum est; utrumq; tamen bonum extat, & sapidum. Quid dulcius est, quam Deum unumcredere, ipsumq; toto corde, tota anima, tota mente diligere, proximum non lædere, ab homicidio, adulterio, & furro, & falso testimonio, & ab iis imnibus quæ Lege prohibentur, abstinere? voluntarie vero & malitio se peccantibus, lac acidum Lex ipsa proponit, hoc annectens, Reddat quis animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.[1] Quod quidem lac petienti videtur acidum, sed Regi bono, & secundum timorem Dei constituto Principi, lac placidum est, & gustu suavissimum; quia, pestileme flagellaro, stultus sapientior erit.[2] Et hæc est voluntas Domini, ut unus in populo multos cohibeat, & malitiose peccantes sic puniat, ut Ecclesia Dei multa pace congaudeat, & aliquem filiorum suorum, ob gustum lactis acidum, contristari abhorreat. Lactis vero hujus de quo agitur, substantia est, quæ resolvitur in butyrum, & in coagulum, in caseum, & serum: hæc virtutum gradus enunciant, quibus a minimo ad perfectum ascendendum est. Serum enim, quod fero de lacte colligitur, ipse est timor Domini, de quo dictum est, In isium sapientiæ timor Domini.[3] Ab hoc in pœnitentiam cordis, & confessionem oris, & satisfactionem operis, ascenditur: ut sic per orationum suffragia, per jejunia multia, par elecmosynas late distributas, & cuncta quibus peccata purgantur, in casei firmitatem, quasi virtutum quandam consolidationem, veniatur: & sic facto ad omnes quodam pacis coagulo, ad lata regua charitatis, quæ butyro designatur, fiat ascensio. Novi quoque Testamenti pagina dulcedine lactis hujus abundanter exuberat, quæ catarrhactas cœli nobis apertas insi-

  1. Ex. 21.23, 24, 25.
  2. Prov. 29.25.
  3. Psa. 110.10.
nuat;