Pagina:Foliot Canticum.pdf/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est
41
C a p. I.

hinc dissolvi, & esse cum Christo, persuadent. Vnde illud, Ecce electi Dei, carnem comant, spiritum roborant, dæmonibus imperant, miraculis coruscant, cœlestem patriam moribus & vita prædicant, & ad eam pertingere etiam per tormanta festinant; occidi possunt, flecti nequennt: & quæ hujusmodi sunt, uberi dextro recte competunt. His igitur uberibus ditata Sponsa alit populos, & primis enutrios virtutibus ad summa & perfecta perducit; & ei recte applaudit, dicens, Meliora sunt ubera tua vino. Vinum vero, cui comparata Sponsæ ubera, meliora dicuntur, quid significat, nisi scientias innumeras, quibus se humanus implicat animus, & involvit? adeo ut quæ Dei sunt negligat, & ea quæ Dei sunt, hæc inquirere & investigare contemnat. Has quis enumeret? has quis sub numero comprehendat? Artes quidem septem sunt, quæ ideo liberales dictæ sunt, quod iis homines liberi sua studia impendebant; discentes primo quæ sunt elementa loquendi, & hæc suis tam characteribus, quam nominibus exprimentes; iis sibi junctis aptantes syllabas, & ex syllabis dictiones, & ex dictionibus orationes, formantes: hanc suus labor implicat, in infinitum extendens animum, & nisi primo salutetur in limine, suis male cruciatibus torquens. Logica vero suis relinquatur sudoribus; quæ quo proficit amplius apud se, eo sibi dantes operam, plus a Deo avertit. Oratorum vero labor ornatus, tam falsitati deservit, quam iis quæ vera sunt; egregie dictum reputant, sive verum sit, sive falsum, quod ornate pronunciatur, & (ut secundum hos loquar) apposite. Hæc quo falsitati præstat obsequium, ab eo longe est qui simplex est veritas, sanctam præbens Evangelii & sine fuco scientiam Quid Arithmeticæ numeros, Musicæ consonantias aut dissonantias,

Geometriæ
G