Pagina:Foliot Canticum.pdf/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est
43
C a p. I.

enutriri, quam iis quæ dicta sunt, superbe & inutiliter inebriari. Hinc Isaias ait, Quare appenditis argentum vestrum non in panibus, & laborem vestrum non in saturitate?[1] Argentum enim non in panibus expendere, est eloquentiam & laborem in iis consumere, quæ Dei notitiam & visionem non dant: de qua ait David, Satiabor cum apparuerit gloria tua[2] Cur vero meliora reputari debent, causam annectit, dicens, Quia sunt fragrantia unguentis optimis. Vnguenta medicorum arte bene confecta, bene fragrare non dubium est. Horum quædam pubnitiva, quædam nitigativa, quædam conservativa sunt. Quædam enim pungunt, ut sanent; quædam mitigant ea quæ dolent; quæ dam conservant, ut a putredine intacta permaneant. Hic spiritualium virtutum effectus est. Pœnitentia namque dolet, admisisse quem piam id quod luget: post ejulatum, & confessionem, & satisfactionis opera, spes jam mitigat id quod dolebat: hinc charitas in vitam æternam, ea quæ sunt solidata, sonservat. Ubera ergo Ecclesiæ, meliora sunt, id est, simplices illæ doctrinæ quæ ab uberibus eliciuntur Ecclesiæ potentiores, & ad animæ salutem efficaciores sunt vino, id est, figmentis omnibus & inventionibus, quæ secularis adinvenit sapientia, ut iis, sequentes se, & sibi dantes operam, potet & inebriet: ideoque fragrantia sunt unguentis optimis, id est, eo modo fragrantia, quo fragrant unguenta quæ sunt optima.


Oleum effusum nomen tuum.

Hæc Sponsa ad Sponsum est amicabilis & honesta responsio. Gratificavit eam suo nuper Sposus elo-

  1. Isa. 55.2.
  2. Psal. 16.15.
gio,
G 2