Pagina:Foliot Canticum.pdf/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est
44
C a p. I.

gio, dicens, Meliora sunt ubera tuas vino; fragrantis unguentis optimis. Quæ & illi velut gratias agens, hoc ei respondit elogio, dicens, Oleum effusum nomen tuum; acsi dicat, si mea laudanda sunt ubera, hoc tuo accessit præconio: quod enim meis profertur uberibus, hoc de tuo est, cujus nomen oleum effusum est. Qua nimirum responsione insinuat, fidem quæ in nomine Christi est, omnem fidem transcendere: & sicut oleum, quibuscunque misceatur liquoribus, omnes proculdubio trascendit & supernatat; sic fidem quæ Christi nomine signata & fundata, & apostolorum documentis est denunciata, omnibus quæ adversus hanc inventionibus jam dictæ sunt, vel forte poterunt inveniri superesse & prævalere: unde & dicitur, Nomen tuum est ut oleum, id est, fides quæ in nomine tuo est, sic est ut oleum. Quod ut magis exprimat, adjicitur, Effusum. Hoc enim oleum toto quidem tempore, quo verbum caro factum non est, non effusum extitit; quo prævalente peccato, misericordia non obtinente, omne hominum genus inferi tenebris addictum est, & sub maligni dominatione detentum: at postquam satisfactum est iræ, venitque tempus plenitudinis & gratiæ oliva illa fructisera, Deus scilicet., Pater, a quo onis boni origo est, columbam tanquam olivæ ramum ferrentem emisit, filiumque suum per hunc incarnari constituit; & oleum de ramo hoc expressum, tum late per mundum effudit, quam latissime incarnatio hæc toti mundo multis variisque modis innotuit. Hoc innumeris unctione sua profusit; Virtus enim de illo exibat, & omnes sanabat.[1] Hoc innumeros illuminando a cœcitatis tenebris ad fidem convertit. Hoc cœcis visum, surdis auditum, mutis eloquium reddidit, febrem fugavit, & paralytica membra restituit, & mortuos, vi-

  1. Luc. 6.19.
talem