Pagina:Foliot Canticum.pdf/55

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
46
C a p. I.

Ideo adolescentulæ dilexerunt te.

Hinc enim amor adolescentularum excitatus est, hinc dilectionis origo extitit. Viderunt enim signa, viderunt & mirabilia quæ ei obsequebantur ad nutum; viderunt hominem in infirmitate positum, cuncta quæ sunt hominis, præter peccaturm & ignorantiam, continentem, & ea quæ super hominem sunt, facientem; motique sunt, ut hunc super hominem crederent, quem quadriaginta dierum & noctium jejunia sustinentem, aquam deinceps in vinum transmutantem, deinde in monte transfigurantem se, facieque in modum Solis resplendente, in vestimentis etiam candorem nivis exhibentem, cum mortuis colloquia habentem, Patremque de nube testamentum, Hic est filus meus dilectus, qui mihi per omnia complacet; hunc audite;[1] Sique novissime manifesta suscepta morte immortalitate de ipsa triumphantem, sicque ad cœlos unde venerat redeuntem; quid nisi Deum credere, venerari, & adorare, & super omnia diligere, potuerunt? Hunc itaque dilexerunt adolescentulæ, id est, animæ nuper ad fidem conversæ: qualem animam fuisse Petri in primis æstimo, cum dixit, Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.[2] Piscamus fuerat tota nocte Petrus, & nihil prorsus apprehenderat; in ejus verbo laxavit rete, & multitudinem copiosam apprehendit. Adolescentulus extiterat Petrus, & libenter Dominum audiebat; sed hoc facto firmatus, in adolescentem excrevit; post in juvenem firmissimum, & sic in virum perfectum evasit. De Paulo etiam persecutore quid referam? qui nunc persecutor, nunc adolescentulus effectus est, illustrante cum Domino, & dicente, Saule, Saule, quid me persequeris?

  1. Luc. 9.15.
  2. Luc 5.8.
Ego