Pagina:Foliot Canticum.pdf/56

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
47
C a p. I.

Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequerit.[1] Ad hanc statim vocem vere conversus est, dicens, Domine quid me vis facere?[2] Sic factus adolescentulus, audivit ab Anania verba quibus excrevit, quibus vir magnus effectus est, & totius Ecclesiæ murus, atque defensor, & propagator. Sic infinitus credentium numerus, primum accedentes, & ab ispo vitæ verbum audientes, in modico primum allecti, deinde verbo plus illecti, ex quo signa & mirabilia intellexerunt, quibus nec resistere, nec contradicere poterunt, id verbo, id opere protestati sunt, nomen hoc solum adorandum esse, & præ cunctis quæ sub cœlo sunt, diligendum: unde subditur, Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentula dilexerunt te. Sequitur;


3 Trahe me post te.

Attendens itaque Sponsa adolescentularum gloriam, in qua per dilectionem susceptæ sunt; secundium quam, quæ fuerant adolescentulæ, jam reginæ censentur; & has considerans in hanc gloriam sublimari non potuisse, nisi traherentur a Patre, expandit sinum, dilatat orationem, orans pro se, ut ipsa in membris suis minimis pertrahatur ad Patrem; optans ut secum omnes occuramus in virum perfectum, & mensuram ætatis plenitudinis Christi;[3] unde & subdit quod sequitur, Trahe me post te. Sciendum est enim omnes quotquot currimus, in duas partes trahi, unam quæ dextra dicitur, alteram quæ sinistra. In finistram trahitur, qui malis semper operibus implicatus, in iis vitam consumit. In dextram vero trahitur, cui bonus præest angelus, ostendens ei bona quæ faciat, & his

  1. Act 9.4, 5.
  2. Vers. 6.
  3. Eph. 4.13.
consum-