Pagina:Foliot Canticum.pdf/59

E Wikisource
Haec pagina emendata est
50
C a p. I.

funiculum tuum triplicem totum membris meis annectas; ut te intus corde sapiam, te & tua lingua denunciem, & solum ea quæ tibi placita sunt, opere devotus adimpleam. Tu volentem me sequi te, a maligno potenter eripias, post te ambulare facias, ut cum ambulavero post te, non in incertum currere incipiam, sed coronam quam promisisti diligentibus te, per te huc tractus, apprehendam. Hoc quidem est quod sequitur;


Curremus in odore unguentorum tuorum.

Id est, erepti a maligno per te, ad bonum incitati a te, ad summum perducti trahente te, curremus, id est, tota vira nostra proficiemus; In odore unguentorum tuorum, id est, odoramento virtutum spiritualium, quibus tuos tangis, & ungis. Optans itaque bonis dona,[1] eosque ad meliora pertrahi desiderans, ait, Trahe me post te; ut me volentem, & currentem, & toto corde desiderantem te, in hoc adjuves, ut beato tandem sine apprehendam te, & cursu bono consummato, secure jam requiescam, & delecter in te. Quia vero quidam nec currunt, nec apprehendere post te cursum volunt, hos tua dignetur visitatio, ut lumen eis veritatis aperias, & illuminatos ad te trahas, & dato eis fune charitatis, ad te perducas. Hos, magnus ille Paulus significat, qui ante vocationem suam totus post Sathan currebat; sed postea, percussus a Domino, prostratus, & illuminatus est, & prædicator mirabilis effectus, fune hoc triplici alligatus, post Deum currens, gladio cunsummatus est. Sive itaque volentem, & potentem currere, trahas post te ut plus currat, & eo perveniat,

  1. f. bona,
quo