Pagina:Foliot Canticum.pdf/60

E Wikisource
Haec pagina emendata est
51
C a p. I.

quo pervenire non poterat, nisi per te; sive nolentem, & impotentem currere, convertas, sicque data gratia illumines, ut & ipse apprehendat te. In odore bono unguentorum tuorum, id est, virtutum spirantium ex te, curremus, tibi referentes gratiam qui apprehendisti nos, & laudes referentes in gloria, ad quam nos tuo munere perduxisti. Sequitur,


Introduxit me Rex in cellaria sua: exultabimus, & lætabimur in te.

Est edita superius oratio, qua dictum est, Trahe me post te; curremus in odore unguentorum tuorum. Quæ ne videatur inutilis, & sine fructu prolata, consequenter adjungitur, Introduxit me Rex in cellaria sua. Ecce enim jam tracta est, tracta quidem, & in ipsa Regis cellaria introducta. Quis vero dignius Rex appellatur, quam qui omnium habens jura regnorum, ea quibus vult, & quando vult, & quamdin vult, distribuit; & in iis mores hominum considerans, eos aut coronat pro meritis, aut attendens insolentiam affligit digne pro commissis. Hic vere Deus est, qui uno cuncta regit imperio, qui ea quæ sursum sunt, & quæ deorsum continet, suum dans singulis esse creaturis, ut sint, & bene sint, & ipse super omnia dominans Deus. Hic est, que desiderans hæc Sponsa, id est, anima, vel Ecclesia, tota peccatis purgata, ejus jamdiu flagitavit osculum, ipsum quærens apprehendere, cujus jam sentit in se desiderium. Quod nimirum, quia summæ beatitudini prope est, differtur adhuc, nec datur osculum, donec anima, vel Ecclesi, ex creaturis intelligat, an elegerit dignum. Inde est, quod aut per angelum, aut per vir-

tutem
H 2