Pagina:Foliot Canticum.pdf/63

E Wikisource
Haec pagina emendata est
54
C a p. I.

in quibus introductam se dicit hæc Sponsa, ostendens se per angelum, aut per virtutem aliquam, harum informari exemplis; ut Deum contemplando, ipsum tota virtute diligat, & ejus laudem sine intermissione foveat, & non in temporalium & transeuntium affluentia delectari se, sed horum potius continua frequentatione ostendat, dicens, Introduxit me rex in cellaria sua: exultabimus, & lætabimur in te. Exultare enim, mente gaudere est, & lætari, gaudium quod interius est, signo quod sit extrinsecus, demonstrare. Vi itaq; gaudium quod concepisse se nunciat, Deo totum attribuat, adjungit, In te: vana est enim simul exultatio, & vana lætitia, nisi quæ fundatur in Domino: unde Psalmista ait, Lætamini, justi, in Domino, & gloriamini omnes recti corde.[1] Itemque Psalmum inchoat, dicens, Exultate, justi, in Domino; retos decet collaudatio.[2] Ecce quæ lætitia & exultatio, quam laus utique prosequitur & gloriatio, tota quidem ex Deo est, cum Deus toto corde, tota anima, tota mente colligitur, cum cor tuum ad amandum proximum, sicut & ad teipsum, aperitur: & horum omnium remuneratio non in hac vita quæritur, sed in futura patientissime expectatur: unde & subditur;


Memores uberum tuorum super vinum.

Hic vero attendendum est, quod hæc exultatio & lætitia, tota ex memoria procedit uberum, quæ Sponsa, Sponsi ipsius ubera esse confitetur: quod, qua ratione verum sit, considerandum est. Sponsus

  1. Psal. 31.11.
  2. Psal. 32.1.
enim