Pagina:Foliot Canticum.pdf/66

E Wikisource
Haec pagina emendata est
57
C a p. I.

veniam ad te. Jam vero edocta quid agendum sit, & quod ejus uberibus populos enutriri oporteat, ut cum iis in salutem ampliata concurrat, præ oculis illud habens, Melior est obedentia qua in victima, & ouscultare, magis quam offerre adipem arietum;[1] obedit, & humiliata se conuertit ad populos, dicens, Nigra sum, filiæ Ierusalem. Jerusalem vero, civitatem quis esse nesciat, quam præ omnibus elegit Dominus ut in ea doceret, & in ea verba vitæ ederet, in ea & ejus finibus miracula operaretur, quibus mundus obstupesceret, & mirabiliter per Angelum inchoata in Nazareth, postmodum edita in Bethlehem, & in ea ad ultimum passione sua, & resurrectionis gloria, ascensione quoque, & Sancti Spiritus missione, compleret. Hanc vero alloquens, dicit, Nigra sum & formosa, filiæ Ierusalem. Ejus vero dicit filias, omnes prædicatione Domini Iesu ad ipsum conversas animas; quæ vel ipsum corporaliter, vel ejus prædicationem antea per prophetas & justos alios, vel postmodum per apostolos, & eos qui fidem iis habuerunt, audire meruerunt: has filias nominat, quasi supplices, quasi parentes, nihil contra Patris gerentes imperium, fidem, ut sibi credita est, observantes, & in hac observanda usque ad vitæ terminum, spreta morte qualibet, constantissime perseverantes. Quia vero, ut ait Salomon, Iustus prior est accusator sui, de se sumens exordium, ait. Nigra sum. Quod quidem testimonium, de se despicabile, plus attenditur, quam commendatione dignissimum. Quis enim Sponsæ decor est, si nigra, si fusca, si in visu horrenda Sponso appareat? si quæ fugit amor, hæ præsentet amplexibus; & quæ sequitur, quæ jucunde suscipit, his plane carens inveniatur. Attendendum itaque nigredinem hanc plus habere

  1. Reg. I. 15.22.
formæ
I