Pagina:Foliot Canticum.pdf/7

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


Foliot Canticum Ornamentum 7a.png

DOMINO ET AMICO
suo charissimo, Roberto Dei gratia,

Herefordensi Episcopo, frater Gillebertus
Lundoniensis Ecclesiæ minister humilis, in his
exerceri quæ Dei sunt, & in eisdem sine

beatissimo consummari.

Ne tuæ, Domine, jussionis vana mihi aut vilis videretur auctoritas, tibi illico direxi librum quem postulasti: librum siquidem, quem, in Canticum Canticorum, juvante Domino, nuper edidi, quem nulli hominum, ante te, scribendum,[1] inspiciendumve commisi. Non enim hic ad laudem, præconiive gratia, a me conscriptus est, sed ut, quæ, Domino docente, didici ea, tenerem memoriter: & hæc non, secundum Iudæos, aspernanda viliter, sed intimo sensu legenda humiliter; & eodem quo dicta sunt spiritu intelligenda, demonstrarem. Qui cum a te fuerit, attentione plurima ab initio ad finem usque perlectus, multa eum animi alacritate suscepisti, & me meum in hoc studium applicasse, laude, ut audio, plurima commendasti: cui, ut mihil ad perfectionem deesset, Prologum a me aptari postulasti, ut sic operis completio digna foret, cui gratiarum red-

  1. f. describendum.
deretur