Pagina:Foliot Canticum.pdf/71

E Wikisource
Haec pagina emendata est
62
C a p. I.

sancta, vel anima quæque perfecta, recte se comparat, dicens, Formosus sum sicut pellis Salomonis; quia sicut in iis rebus humanis, nihil hac pelle pulchrius, nihil dignius intelligitur; sic in iis quæ ad Deum sunt, nihil sancta Ecclesia, nihil anima perfecta ornatius, aut accuratius invenitur. Quod si quis altius speculationem erigat, potest per hunc Salomonem, magnus ille Salomon intelligi, Dominus noster Jesus Christus, qui in suo sanguine pacavit universa, qui fecit utraque unum, cœlestia & terrestria confœderans, ut in cœlis sit Deo gloria, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Hujus pelli se conformat Ecclesia, & quæque fidelis anima, sperans certa spe, ut cum eo sit in beata immortalitate, immortalis futura, & æterna beatitudine in incorruptione donanda. Vnde & sequitur;


5 Nolite me considerare, quod fusca sim, quia decoloravit me Sol.

Acsi dicat, Nigra quidem sum, innumeris decolorata passionibus, horribilibus affecta tormentis: sed vos quæ filiæ vultis esse Jerusalem, nolite hoc attendere, nolite passiones meas ante oculos pnere, & has tanquam intolerabiles reputare. Quid Romæ in Petro per crucem passa sum, quid per Paulum in gladio, quid per Joannem in dolio, quid per Andream in Achaia, quid per singulos apostolos in mundi locis diversis, denique per Stephanum, per Jacobum in Judæa, quid per Polycarpum, quid per Dionysium, quid per Laurentium, quid per Vincentium, quid per Thebæam Legionem, quid per omnes mundum

late