Pagina:Foliot Canticum.pdf/76

E Wikisource
Haec pagina emendata est
67
C a p. I.

omnia quæ cibo sustentantur alieno esurrunt. Sed quid ad nos de eorum pastu inquirere, qui cum ipso donante pascantur, nec agunt donanti tratias, nec, ut has referre noverint, donantis gratias perceperunt? Homines itaq; sunt quos pascit Deus; quibus subdit omnia quæ in mundo sunt, oves & boves, universa etiam pecora campi, volucres cœli, & pisces maris. Quorum, quidam hæc dona Dei digna gratiarum actione percipiunt; alii vero non attendentes quæ sint, aut unde sint, aut qua de causa data sint, hæc omnia fortuna velut occupatione comprehendunt; nec quis auctor eorum, aut quis dator, ulla ratione cognoscunt. Hos igitur omnes cum pascat Deus, penes cum est, quos aut digne pro sua gratiarum actione remuneret, aut indignos a sua mensa æterna damnatione rejiciat. Sed quid ad nos ista tractare, cum hæc corporalia sint, & hæc Sponsa Dei Spiritualia? plus intendat inquirere, dicens, Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas. Spirituale igitur pabulum quærendum est, quo Sponsum pascere dignum sit, & quo pasti, spirituales efficiantur. Panis enim quidam corporalis est, quo corpus alitur; & est panis quo Spiritus enutritur. Panis quo corpus alitur, aratro procuratur & sarculo: panis quo spiritus enutritur, desursum ministratur e cœlo. Est enim panis vitæ, Scriptura sancta, a Patre luminum divinitus inspirata; & est panis vitæ, virtus unaquæq; perfecta: est panis vitæ, corpus Christi, nobis in sacramentum & sanctificationem concessus. Hi panes sunt, quorum meminit propheta, dicens filiabus Sponsæ, Viduam ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus.[1] Sion enim, specula, Ecclesia sancta est, de sublimi virtutum specula contemplans assidue Dominum Iesum, & ejus pavide & solicite præstolans

  1. Psal. 131.15.
adventum:
K 2