Pagina:Foliot Canticum.pdf/78

E Wikisource
Haec pagina emendata est
69
C a p. I

unde scriptum est, Declaratio sermonum tuorum illuminat, & intellectum dat parvulis.[1] Est enim verbum quod auditur prolatum, & est verbum quod permanet natum: ex declaratione vero verbi quod auditur prolatum, concipitur intellectus & cognitio verbi quod semper permanet natum; hic est Christus Jesus Dominus noster; cujus fides certe concipitur, cum verbum Dei, scriptura sancta, sobre & fideliter aperitur & exponitur. Scriptum quippe est, quod cognoverunt eum in fractione panis.[2] Evangelical patet historia: Dominus cum discipulis gradiebatur, nec quidem cogniscebatur, qui hospitio ab eis susceptus est, & tandem in fractione panis est cognitus. O beata fractio qua Christus cognoscitur! qua Christus in suorum corde concipitur! Panis itaque scripturarum primus est; quod etiam revelat Dominus, dum faciens miracula, quinque millia hominus, quinque panibus; quatuor vero millia, septem panibus reficere dignatus est. Scriptum namque est, Cum, acceptis quinque panibus, aspiciciens in cœlum, benedixit, & fregit, & dedit discipulis suis panes, discipuli autem turbis.[3] O admiranda benedictio! quæ panes dum frangit, non minuit; auget cum distribuit; multiplicat cum in multorum refectione consumit; quod pani corporeo innaturale est, hoc redigit in naturam. Pentateuchum tradidit apostolis, præcipiens ut frangant, & omnibus distribuant, ut omnes saturentur ex iis, & expositorum maneant multæ reliquiæ: sic & Heptateuchum benedicens, frangi præcepit populis, & ex hoc sportas expositorum quamplures impleri. Huic enim pani natura est, ut cum frangitur, & distribuitur, & in multorum correctione communicatur, augeatur semper; & unde videtur minui, inde potius dilatatione & incrementa susci-

  1. Pasl. 118.130
  2. Luc. 24.35.
  3. Matth. 14.19.
piat.
K 3