Pagina:Foliot Canticum.pdf/83

E Wikisource
Haec pagina emendata est
74
C a p. I.

sime perverso perversus invenitur. Vnde dicenti, Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Respondet Dominus, Si ignoras te, O pulchra inter mulieres, egredere. Attendendum vero est, quod dicitur, O pulchra inter mulieres! Hanc enim in Sponsam elegit sibi Dominus, ut cum ipso sit, cum ipso maneat, cum ipso sibi comitatum bonæ fidei gerat, nec ab eo unquam cujusquam perversione discedat: pulchra igitur est, quæ sit elata est, sic dilecta, ut aliis in muliebri statu permanentibus, ipsa in Reginæ thronum electa sit, & super omnes principatum habens, constituta. Sunt autem & hæ mulieres, inter quas hæc electa est (quarum hæc comparatione decora, immo admiranda videtur) omnes Ethnicorum animæ, Publicanorum, Iudæorum, non sequentium legem, & Christum non confitentium, Christianorum etiam, qui verbis confitentur, nosse se Deum, factis autem negant. Vt hoc ergo sibi in memoriam reducatur, dicitur, O pulchra inter mulieres, si ignoras te. Grande quidem periculum est anim{[ae}} perfectæ, vel Sponsæ electæ, ignorare se: hoc quidem ignorare, quod a summo Patre omnium Deo, ex nihilo creata sit, & tamen ad ejus imaginem & similitudinem formata Imago quidem est (ut supra diximus) ex ratione, sciens quid justum sit, quid injustum sit, quid agendum sit, quid declinandum, quod sibi fieri non vult, hoc proximo denegandum, & multa hujusmodi: quæ omnia observans anima, ejus a quo creata est plene exprimit & observat imaginem. Similitudo vero est, cum fide suscepta procedit ulterius, eligens sibi virtutes, quæ diligat, quas foveat, quibus ei a quo creata est, jure complaceat, & omnia hæc mente & actione collecta, charitate consummata, donet & offerat. Est præterea quod ad imaginem & similitudinem

Dei