Pagina:Foliot Canticum.pdf/84

E Wikisource
Haec pagina emendata est
75
C a p. I.

Dei creata dicitur, quia sic quidem creata est ut nunquam esse desinat; sed in perpetuam æternitatem manens consistat, perpetuo retinens bonum quod de manu Domini virtute promeruit, aut certe malum, si merita illud exegerint. Est & aliud in quo se ignorare non decet Sponsam, sed ejus perpetuam justum est retinere notitiam, quod is qui ante secula Deus semper, & non homo, ob hanc redimendam & reducendam, & in Sponsæ dignitatem sibi coaptandam, pro ea factus est homo, mortalis de immportali, passibilis de impassibili, corruptibilis de incorruptibili, & ea quæ longa Evangeliorum explicat series passus omnia sustinuit, ut hanc ad Patrem reduceret, & in gloria secum glorificaret. Han quis enarret gloriam? quam nec oculua vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quam præparavit Deus diligentibus se. Hæc si ignorat anima aut Sponsa dilecta, quid restat nisi ut dicatur sibi, Egredere, quasi a meo recede collegio, Et abi post vestigia gregum, passus illorum quos greges tibi nominas, id est, dicta eorum & sententias prædica, & undiquaque annuncia: & pasce hœdos tuos. Ecce quis sibi fructus eveniet, si de bonorum collegio egressa fuerit, si male gradientes audierit, si, quod ipsi prædicant & docent annunciaverit. Quis fructus hic? quia pascet hoedos suos, id est, motus carnales, lascivos & foetidos; hos pascet, laxando fræna luxuriæ, & vitiis omnibus, ut in eos erescant hœdos, quos in sinistra positos die ultima Dominus in supplicium et missurus æternum.[1] Sequitur;

  1. Matth. 25. 41.
Iuxta
L 2