Pagina:Foliot Canticum.pdf/85

E Wikisource
Haec pagina emendata est
76
C a p. I.

Juxta tabernacula pastorum.

Pastorum quidam boni sunt, qui oves suas ad vitam erudiunt, &, si necessitas exigat, pro iis mori non desistunt: horum exemplar optimum Jesus Christius Dominus noster. Sunt & alii, qui commissos sibi greges in mortem prave docendo pertrahunt: & in hoc sibi tabernacula, velut auditoria quædem in quibus solenniter possint audiri, desigunt. Commotus itaque Sponsus, dat Sponsæ elatæ consilium; ut, si boni pertæsa consilii, tentat effugere, juxta horum tabernacula tentet sibi tentorium figere, & docere, ut quos par reatus ligat in culpa, par quoque torqueat cruciatus in pœna. Sequitur;


8 Equitatui meo in curribus Pharaonis aßimilavi te, amica mea.

Qvod amantis est agit hic Sponsus. Quam sibi in Sponsam elegerat, hanc commendavit verbis, delinivit obsequiis, ampliavit promissis. Quæ promissa suscipiens, dum prono fertur desiderio, paulisper excessit in verbo, dicens, Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Verbum quidem, quod nec cogitare debuerat, & si cogitatione præsumptum fuerat, dicendo tamen aperiri fas non erat. Ad verbum hoc paulisper commorus Sponsus, unde gratiæ referri debuerant, inde sibi minas intendi dedignans, moderate responderit, verbum iræ dicens, Si ignoras te, O pulchra, egredere, & abi, horum vestigia prosequens quos tu

tibi