Pagina:Foliot Canticum.pdf/86

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
77
C a p. I

tibi pastores nominas; cum quibus quia mihi nulla communio est, a meo tibi recedendum erit collegio. Sponsa vero, verbum suum graviter a Sponso suscipi intelligens, ingemiscit, & condolet; & quia verbo offenderat, verbo vel quicquam efferre contremiscit. Quod ubi Sponso, vel interveniente Angelo, vel eo quo scit omnia modo, innotuit, virum oblitus Sponsum induit, dolenti condoluit, pœnitenti illico commissa remisit, memor ejus quod dictum est, Confitebor adversum me injustitiam meam Domina, & tu remisisti impietatem peccati mei.[1] Igitur absterlis odiis, ira summota, ut ea quæ nunc dicta sunt amoveantur a memoria, & in statum pristinum revocetur hæc Sponsa, illam verbo amicabili convenit, verbo quod nondum audire promeruit, dicens, Amica mea; sic innuens, sibi jam in te gratum esse totum quod erat a gratia imminutum. Ait ergo, Amica mea, aßimilavi te equitatus meo. Hic vero quis equitatus Sponsi intelligitur, nisi qui pro Sponso fortiter ubique pugnant, & victorias ejus, cœlo, & aere, terra, marique dilatant? Hæc Angelorum illa multitudo est, quæ pirmo cum agerentur prælia, cum dixit superba cohors, Ponam sedem meam ad Aquilonem, & ero similis Altissimo, [2] suo concorditer adhæsit Principi; illi qui se creaverat dans honorem & gloriam, exturbatori resistens, ad omnem ejus confusionem & ignominiam. Hunc itaque de cœlo dejectum, ab ea quam dudum sperare poterat gloria, irrevocabiliter alienum in infernum dejicit, loca ei horroris & vastæ solitudinis inhabitanda committit, ut nulla eis pateat egressi, nisi quam divina dat dispensatio; ut hinc egressio, aut electos probent, aut ad damnationem præscitos apta sibi tentatione præcipitent. Hinc Dominus Iesus, & præcipua ejus membra, Petrus, &

  1. Psal. 31.5.
  2. Isa. 14.14.
Paulus,
L 3