Pagina:Foliot Canticum.pdf/88

E Wikisource
Haec pagina emendata est
79
C a p. I.

dictum est, Erratis, nescientes scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in cælo.[1] Quantum vero est, assimilari iis, quorum ea virtus est, ea potestas, quædemonstrata est in Lachish, in exercitu Sennacherib, quo minas intendente in Ierusalem factum est,[2] ut ea nocte veniret Angelus Domini, & percuteret de castris Assyriorum centum octoginta quinque millia virorum, ad liberandam Ierusalem. Quod si uno percutiente Angelo, tot hominum millia prostrata sint, quic fieret si totus in terram Dei equitatus insurgeret? nec unum quidem ex reprobis superesse contingeret. Ait enim Dominus, cum eum apprehenderet prophana gens, & Petrus ad hunc defendendum gladio servum Principis percuteret, Mitte gladium in vaginam. An putas, quid non possum rogare Patrum meum, & exhibebit mihi, plus quam duodecim legiones angelorum?[3] Qui quidem numerus octoginta millia continet, octo minus: etiam in defensionem Elisei multa quidem millia missa sunt, quæ, orante Eliseo ut aperiret Dominus oculos pueri, ipsi puero sunt demonstrata: sice enim dictum est, Ecce mons plenus equorum, & curruum igneorum, in circuito Elisei.[4] Hic itaque equitatus est dei, in quibus pugnat, quibus sua exercet mysteria,[5] quibus Sponsam, quam ex hominibus elegit, assimilat, eamque sibi in decore, potestate conformat, & virtute. Ait itaque, Amica mea, assimilavi te, it est, in prædestiatione mea, jam similem te feci, equitatus meo, id est, Angelis meis, quos ad exercendas ultiones meas ad bella mea, ad ea quæ hominibus valde videntur gravia, transmitto, ut in corribus Pharaonis nuper ostensum est. Sequitur;

  1. Matth. 22. 29, 30
  2. Reg 4. 19. 35
  3. Matt. 26. 52, 53.
  4. Reg. 4. 6. 17.
  5. ministeria,
9 Pulchra