Pagina:Foliot Canticum.pdf/89

E Wikisource
Haec pagina emendata est
80
C a p. I

9 Pulchræ sunt genæ tuæ, sicut turturis: collum tuum sicut monilia.

Ait Sponsus ad Sponsam, ut eam deliniat, ipsamq; sibi in omnibus pacatam reddat, nec ad hœdos suos pascendos aliquatenus resilire permittat, Assimilavi te, amica mea, equitatui meo, id est, collegio meo similem te in omnibus in prædestinatione constitui. Quia vero quod prædestinatum est, id actu impleri necesse est; ut cœlesti digna efficiaris collegio, oportet ut qui in tuo corpore locum genarum obtinent, sic quasi genæ turturis sint, & hujus in se volucris quasi similitudinem repræsentent. Hujus enim volucris hæc natura est: uni pari jungitur, quo intercepto alteri non sociatur: sedet in ramis arborum jam emortuis, foliis fructuque carentibus: ibi gemit, & gemitum pro cantu emittit. Quos itaque in corpore suo velut genas habere hæc Sponsa intelligitur, hos genis turturis similes habere præcipitur. Sunt enim genæ quæ cibum masticant, mandunt, & minuunt, & aptum ut in corpus trajiciatur, efficiunt. Hi, sancti scriptores sunt, qui Dei verbo edocti, scripturas sanctas mente concipiunt, seseque iisdem reficiunt, easque in usus Ecclesiæ sanctæ communicando, ipsam nuptiis habilem, Deoque charam, & æterno dignam connubio reddunt. Hi se pari junctos intelligunt Iesu Christo Domino nostro, qui com in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servus accipiens, in similitudinem hominum factus, & habitu inventus ut homo.[1]Huic tanquam pari se jungunt, huic adhærent, hunc diligunt; & cum in cœlum jam ab eis

  1. Phil. 2. 6, 7.
sublatus