Pagina:Foliot Canticum.pdf/9

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

sens vita munitur, ut necessitati propriæ succurratur, in quibus opus est, proximo subveniatur, & indigenti, prout necessitas expetit, tribuatur. In Ecclesiaste vero monet, ne his animus implicetur, ne amor his, quæ transitoriæ sunt, inclinetur: sed hæc tanquam vana dijudicet, & quæ sunt altiora his decernat[1] & appetat. Unde Sirasirim (quod Canticum Canticorum appellatur) consequenter apponens, in quo cuncta prætervolans, divinæ majestati assistit, hunc, ut sponsum, amplectens, huic totum quod amoris esse potest, ex affectu repræsentans. Animam igitur, vel Ecclesiam, amoris igne succensam, non hæc visibilia quærentem, sed ad invisibilia toto cordis affectu, tota mentis intentione suspirantem, sic inducit, quasi quærentem Deum, nondum tamen apprehendentem, & ut apprehensum teneat, hæc dicentem.

  1. f. discernat.