Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/108

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Impeteret ferro, Lyciorum aut sterneret ense
Corpora multa virum; sed non hanc fata parabant
 580Laudem Ithaco Jovis ut gnatum demitteret orco.
Ergo animum jubet in Lycios convertere Pallas.
Coeranus, Alcanderque cadunt, ac dives Alastor,
Et Chromius, Pritanisque, Halius, fortisque Noemon,
Pluraque bellantum stravisset corpora lætho.
 585At trepidare fuga Lycios, ac vertere terga
Conspiciens Hector, conferta per agmina pergit
Corpore præstanti, & rutilis notissimus armis .
Turbantur Danai passim, ceduntque, paventque,
Gaudet Sarpedon, moestumque inclamat eunti:
 590Affer opem, o, nec me prædam, fortissime Teucrum;
Esse velis Danais, vestræ sub manibus urbis
Fata premant sinito, in patrios remeare penateis,
Et charam uxorem, dulcemque revisere natum
Quandoquidem miseri ab Divis prohibemur iniquis.
 595Hæc ait, ille nihil, rapido namque impete cursus
Fertur in Argivos, properatque avertere campis
Ductorem Lycii patula sub tegmine fagi
Fronde locant viridi, huic Pelagon fidissimus adstat,
Fraxincumque trahit telum de corpore: at ipsum
 600Deseruitque anima, atque oculis caligo refusa est.
Inde novus membris venit vigor, aura superne
Ut blandam spirans ægros recreaverat artus.
At Danai Martem veriti, & veriti Hectoris arma,
Nec dare terga fuga, aut audent se credere pugnæ,
 605Paulatim sed agro cedunt. Quem Trojus Hector[1]?
Quem primum Mars, quem postremu in Tartara adegit?
Diis similis Theutras cadit, & cadit altus Orestes,
Cornipedum domitor, Trechusque insignior hasta

  1. ↑ V. 605. Quem Trojus Hector. Simile illud Virgilii in 12.
    Quis mihi nunc tot acerba Deus, quis carmine cædeis
    Diversas obitumque ducum, quos æquore toto
    Inque vicem nunc Turnus agit, nunc trajus heros
    Expediat?