Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/112

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 695Quæ modo pugnanti inflixit, tua, Pandare, dextra.
Namque olli angebant clypei sub pondere magno
Lora manum, nigroque tumebat plaga cruore.
Constitit illa jugum propter, sicque ore profatur:
At non te similem genuit sibi robore Tydeus,
 700Mole quidem exiguus Tydeus, sed robore magnus.
Meque etiam invita Thebanas missus ad arceis,
Mensisque, & jussus placidæ indulgere quieti,
Cadmaas genteis (animum cohibere férocem
Haud potis) auxilioque procul, castrisque suorum
 705Ore lacessivit, domuitque interritus hasta,
Nostra victor ope; at pugnantem sæpe tuemur
Te quoque, & Iliacas hortamur tendere in arceis
Ergo vel fessum tardat labor, aut metus ater
Exanimat, neque te Tydei de sanguine natum
 710Credidero. Hæc Pallas, fatur cui talibus heros;
Agnosco te, Diva, lubens vereorque loquentem
Nec me, fabor enim, aut fessum labor opprimit ingens,
Aut timor exanimat, tua me, tua jussa coercent.
Namque beatorum occursum vitare Deorum
 715Jussisti Venerem præter: mandata séquutus
Abstinui pugna, Jussique recedere turmas
Vidi ego nam sævum miscentem proelia Martem.
Talia Tydides; at nunc (Tritonia fatur)
Nec Martem indomitum, magnorum aut queṁque Deorum
 720Chare, time, ecce adsum, ac tutum te numine præsto.
In Martem primum biiuges hinc dirige, & ipsum
Ense pete, aut telo volucri, insanumque, malamque
Divorum pestem, atque hominum, qui nuper amicum
Se Danais, Trojæ infensum juraverit hostem
 725Et nobis coram, & Junonis numine magno;
At nunc in Grajos sumpsit pro Troibus arma
Pactorum oblitus, cœlique irrisor, & Orci.
Hæc ait, atque rotis Sthenelum dejecit ab altis
Ipsa manu, terram ille petit, Dea fervida curru