Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/115

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER SEXTUS.

ARGUMENTUM.

Diis abeuntibus Græci plures Trojanos interficiant. Heleno autem suadente, Hector urbem petit Matrem hortaturus ut Minervae vota faciat, quo Diomedem ab campis avertat. Interea Diomedes ipse, Glaucusque jam jam congressuri, agnita paterna amicitia hospitioque arma permutant. Hector Matrem Hecubam, & uxorem Andromachem extremam alloquutus cum fratre Paride in prælium revertitur.

Ergo acies Divis abeuntibus, utraque sævit,
Et rapidus belli Jamque huc, jamque impetus illuc
Per campos furit effusis simul undique telis,
Qua Simois, flavusque secat sata pinguia Xanthus
 5Primus Achivorum columen Telamonius Ajax
Agmina perrupit Troum, rebusque salutem
Adtulit, adversum sternens Acamante creatum
Fortemque ingentemque: olli per cassida[1] setis
Cristatam defisis frontem subit ærea cuspis
 10Figitur atque alte os intra, tum lumina nigris
Clauduntur tenebris. Tydides conficit hasta
Theutranidem Axylum, pingui qui nuper Arisba
Dives agri solitus cunctos in sedibus amplis
Excipere hospitio, atque opibus recreare benignus;
 15Sed non ab misero quisquam depellere telum,

  1. ↑ V. 8. Per cassida. Hic accusandi catus apud Virgilium non occurrit, occurrit vero apud Propertium, lib 3. Notat vero Servius Virgilium in 11. usum fuisse cassida ut nominativo primae declinationis deducto a Cassida accusativo tertiæ, quod pluribus exemplis firmat, sicut & Ruæus.