Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/117

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Arte laboratum multa: pater omnia charus
Hæc dabit, ad naveis salvum si norit Achivas.
Dixerat, atque animum ancipitem jam flectere[1] sermo
 50Coeperat; at frater cunctantem his increpat ardens:
O quid agis, bone, servandis hæcne hostibus arma,
Et cladem ingentem tot sustinuimus in annos?
Scilicet hæc de te meruerunt præmia Teucri.
Quin fatum effugiat nullus, nec lacteus infans,
 55Materni quem claustra uteri interclusa recondunt,
Perfida gens pereat, fundo ruat llion imo.
Dixerat hæc paret Menelaus recta monenti,
Adrastumque manu repulit multa ore precantem.
Irruit Atrides, ferrumque sub ilia condit,
 60Impositaque super resupini pectora planta
Fraxineum extorquet telum; Nelejus autem
Nestor ad hæc altum clamans: o Marte creati,
Heroes Danaum, exuviarum nalla cupido,
Armorumve animos incoepta ab strage moretur.
 65Occidamus, ait, totos mox fusa per agros
Corpora trunca virum pulchris spoliabimus armis.
Hæc inquit, movitque animos, atque Ilion intra
Fugissent Grajum trepidi formidine Teucri,
His Helenus nisi Priamides clarissimus augur
 70Adstantem Æneam, monuissetque Hectora dictis:
Dux Anchisiade, tuque, o fortissime frater,
Quandoquidem ambobus Lyciorum, atque agmina Teucrum
Credita, consilio, atque armis spes maxima gentis,
Vos cohibete aciem, & portis consistite in altis,
 75Ne uxorum amplexu in misero sternantur inermes;
Nos, quanquam Danaum numero obluctemur iniquo,
(Urget enim labor extremus) conabimur isthinc
Propulsare globos, muroque arcere ruenteis.

  1. V. 49. Jam flectere. Hoc quoque ad Æneam transtulit Virg. in 12.